Omnium Sanctorum Ordinis Nostri ~ II. classis
Tempora: Feria III infra Hebdomadam V post Epiphaniam III. Novembris

Divinum Officium Monastic - 1963

11-13-2018

Ad Matutinum

Incipit
℣. Dómine, lábia +︎ mea apéries.
℟. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
℣. Dómine, lábia mea apéries.
℟. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
℣. Dómine, lábia mea apéries.
℟. Et os meum annuntiábit laudem tuam.

Psalmus 3 [0]
3:2 Dómine, quid multiplicáti sunt qui tríbulant me? * multi insúrgunt advérsum me.
3:3 Multi dicunt ánimæ meæ: * Non est salus ipsi in Deo eius.
3:4 Tu autem, Dómine, suscéptor meus es, * glória mea, et exáltans caput meum.
3:5 Voce mea ad Dóminum clamávi: * et exaudívit me de monte sancto suo.
3:6 Ego dormívi, et soporátus sum: * et exsurréxi, quia Dóminus suscépit me.
3:7 Non timébo míllia pópuli circumdántis me: * exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus.
3:8 Quóniam tu percussísti omnes adversántes mihi sine causa: * dentes peccatórum contrivísti.
3:9 Dómini est salus: * et super pópulum tuum benedíctio tua.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Invitatorium {Antiphona ex Proprio Sanctorum}
Ant. Regem regum Dóminum veníte adorémus: * Quia ipse est coróna Sanctórum ómnium.
Ant. Regem regum Dóminum veníte adorémus: * Quia ipse est coróna Sanctórum ómnium.
Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.
Ant. Regem regum Dóminum veníte adorémus: * Quia ipse est coróna Sanctórum ómnium.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Quia ipse est coróna Sanctórum ómnium.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.
Ant. Regem regum Dóminum veníte adorémus: * Quia ipse est coróna Sanctórum ómnium.
Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Quia ipse est coróna Sanctórum ómnium.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Regem regum Dóminum veníte adorémus: * Quia ipse est coróna Sanctórum ómnium.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Quia ipse est coróna Sanctórum ómnium.
Ant. Regem regum Dóminum veníte adorémus: * Quia ipse est coróna Sanctórum ómnium.
Hymnus {ex Proprio Sanctorum}
Iesu Salvátor sǽculi,
Redémptis ope súbveni:
Et pia Dei Génitrix,
Salútem posce míseris.

Monachórum suffrágia,
Omnésque cives cǽlici
Annuant votis súpplicum,
Et vitæ poscant prǽmium.

Laus, honor, virtus, glória
Deo Patri, et Fílio,
Sancto simul Paráclito,
In sæculórum sǽcula. Amen.
Psalmi cum lectionibus {Antiphonæ et Psalmi ex Proprio Sanctorum}
Nocturn I.
Ant. Novit Dóminus * viam iustórum, qui in lege eius meditántur die ac nocte.
Psalmus 1 [1]
1:1 Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum, et in via peccatórum non stetit, * et in cáthedra pestiléntiæ non sedit:
1:2 Sed in lege Dómini volúntas eius, * et in lege eius meditábitur die ac nocte.
1:3 Et erit tamquam lignum, quod plantátum est secus decúrsus aquárum, * quod fructum suum dabit in témpore suo:
1:3 Et fólium eius non défluet: * et ómnia quæcúmque fáciet, prosperabúntur.
1:4 Non sic ímpii, non sic: * sed tamquam pulvis, quem proícit ventus a fácie terræ.
1:5 Ídeo non resúrgent ímpii in iudício: * neque peccatóres in concílio iustórum.
1:6 Quóniam novit Dóminus viam iustórum: * et iter impiórum períbit.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Novit Dóminus viam iustórum, qui in lege eius meditántur die ac nocte.
Ant. Mirificávit * Dóminus Sanctos suos, et exaudívit eos clamántes ad se.
Psalmus 4 [2]
4:2 Cum invocárem exaudívit me Deus iustítiæ meæ: * in tribulatióne dilatásti mihi.
4:2 Miserére mei, * et exáudi oratiónem meam.
4:3 Fílii hóminum, úsquequo gravi corde? * ut quid dilígitis vanitátem, et quǽritis mendácium?
4:4 Et scitóte quóniam mirificávit Dóminus sanctum suum: * Dóminus exáudiet me cum clamávero ad eum.
4:5 Irascímini, et nolíte peccáre: * quæ dícitis in córdibus vestris, in cubílibus vestris compungímini.
4:6 Sacrificáte sacrifícium iustítiæ, et speráte in Dómino. * Multi dicunt: Quis osténdit nobis bona?
4:7 Signátum est super nos lumen vultus tui, Dómine: * dedísti lætítiam in corde meo.
4:8 A fructu fruménti, vini, et ólei sui * multiplicáti sunt.
4:9 In pace in idípsum * dórmiam, et requiéscam;
4:10 Quóniam tu, Dómine, singuláriter in spe * constituísti me.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Mirificávit Dóminus Sanctos suos, et exaudívit eos clamántes ad se.
Ant. Læténtur * omnes, qui sperant in te, Dómine, † in ætérnum exsultábunt: et habitábis in eis. † Et gloriabúntur in te omnes qui díligent nomen tuum.
Psalmus 5 [3]
5:2 Verba mea áuribus pércipe, Dómine, * intéllege clamórem meum.
5:3 Inténde voci oratiónis meæ, * Rex meus et Deus meus.
5:4 Quóniam ad te orábo: * Dómine, mane exáudies vocem meam.
5:5 Mane astábo tibi et vidébo: * quóniam non Deus volens iniquitátem tu es.
5:6 Neque habitábit iuxta te malígnus: * neque permanébunt iniústi ante óculos tuos.
5:7 Odísti omnes, qui operántur iniquitátem: * perdes omnes, qui loquúntur mendácium.
5:7 Virum sánguinum et dolósum abominábitur Dóminus: * ego autem in multitúdine misericórdiæ tuæ.
5:8 Introíbo in domum tuam: * adorábo ad templum sanctum tuum in timóre tuo.
5:9 Dómine, deduc me in iustítia tua: * propter inimícos meos dírige in conspéctu tuo viam meam.
5:10 Quóniam non est in ore eórum véritas: * cor eórum vanum est.
5:11 Sepúlcrum patens est guttur eórum, linguis suis dolóse agébant, * iúdica illos, Deus.
5:11 Décidant a cogitatiónibus suis, secúndum multitúdinem impietátum eórum expélle eos, * quóniam irritavérunt te, Dómine.
5:12 Et læténtur omnes, qui sperant in te, * in ætérnum exsultábunt: et habitábis in eis.
5:12 Et gloriabúntur in te omnes, qui díligunt nomen tuum, * quóniam tu benedíces iusto.
5:13 Dómine, ut scuto bonæ voluntátis tuæ * coronásti nos.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Læténtur omnes, qui sperant in te, Dómine, † in ætérnum exsultábunt: et habitábis in eis. † Et gloriabúntur in te omnes qui díligent nomen tuum.
Ant. Admirábile est * nomen tuum, Dómine: quia glória et honóre coronásti Sanctos tuos, et constituísti eos super ópera mánuum tuárum.
Psalmus 8 [4]
8:2 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
8:2 Quóniam eleváta est magnificéntia tua, * super cælos.
8:3 Ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem propter inimícos tuos, * ut déstruas inimícum et ultórem.
8:4 Quóniam vidébo cælos tuos, ópera digitórum tuórum: * lunam et stellas, quæ tu fundásti.
8:5 Quid est homo quod memor es eius? * aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?
8:6 Minuísti eum paulo minus ab Ángelis, glória et honóre coronásti eum: * et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
8:8 Ómnia subiecísti sub pédibus eius, * oves et boves univérsas: ínsuper et pécora campi.
8:9 Vólucres cæli, et pisces maris, * qui perámbulant sémitas maris.
8:10 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Admirábile est nomen tuum, Dómine: quia glória et honóre coronásti Sanctos tuos, et constituísti eos super ópera mánuum tuárum.
Ant. Dómine, * qui operáti sunt iustítiam, habitábunt in tabernáculo tuo, et requiéscent in monte sancto tuo.
Psalmus 14 [5]
14:1 Dómine, quis habitábit in tabernáculo tuo? * aut quis requiéscet in monte sancto tuo?
14:2 Qui ingréditur sine mácula, * et operátur iustítiam:
14:3 Qui lóquitur veritátem in corde suo, * qui non egit dolum in lingua sua:
14:3 Nec fecit próximo suo malum, * et oppróbrium non accépit advérsus próximos suos.
14:4 Ad níhilum dedúctus est in conspéctu eius malígnus: * timéntes autem Dóminum gloríficat:
14:5 Qui iurat próximo suo, et non décipit, * qui pecúniam suam non dedit ad usúram, et múnera super innocéntem non accépit.
14:5 Qui facit hæc: * non movébitur in ætérnum.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Dómine, qui operáti sunt iustítiam, habitábunt in tabernáculo tuo, et requiéscent in monte sancto tuo.
Ant. Hæc est generátio * quæréntium Dóminum, quæréntium fáciem Dei Iacob.
Psalmus 23 [6]
23:1 Dómini est terra, et plenitúdo eius: * orbis terrárum, et univérsi qui hábitant in eo.
23:2 Quia ipse super mária fundávit eum: * et super flúmina præparávit eum.
23:3 Quis ascéndet in montem Dómini? * aut quis stabit in loco sancto eius?
23:4 Ínnocens mánibus et mundo corde, * qui non accépit in vano ánimam suam, nec iurávit in dolo próximo suo.
23:5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino: * et misericórdiam a Deo, salutári suo.
23:6 Hæc est generátio quæréntium eum, * quæréntium fáciem Dei Iacob.
23:7 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
23:8 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus fortis et potens: Dóminus potens in prǽlio.
23:9 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
23:10 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus virtútum ipse est Rex glóriæ.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Hæc est generátio quæréntium Dóminum, quæréntium fáciem Dei Iacob.
℣. Lætámini in Dómino, et exsultáte iusti.
℟. Et gloriámini omnes recti corde.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℟. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Exáudi, Dómine Iesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum. Amen.

℣. Iube, domne, benedícere.
Benedictio. Benedictióne perpétua benedícat nos Pater ætérnus. Amen.

Lectio 1
De libro Ecclesiastici
Sir 44:1-4
1 Laudémus viros gloriósos, et paréntes nostros in generatióne sua.
2 Multam glóriam fecit Dóminus: magnificéntia sua a sǽculo.
3 Dominántes in potestátibus suis, hómines magni virtúte et prudéntia sua prǽditi, nuntiántes in prophétis dignitátem prophetárum:
4 Et imperántes in præsénti pópulo, et virtúte prudéntiæ pópulis sanctíssima verba:
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Sanctíssime Conféssor Christi Benedícte monachórum Pater et Dux
* Intercéde pro nostra omniúmque salúte.
℣. Devótæ plebi súbveni sancta intercessióne, † ut tuis adiúta précibus regna cæléstia consequátur.
℟. Intercéde pro nostra omniúmque salúte.
℣. Iube, domne, benedícere.
Benedictio. Unigénitus Dei Fílius nos benedícere et adiuváre dignétur. Amen.

Lectio 2
Sir 44:5-7
5 In perítia sua requiréntes modos músicos, et narrántes cármina Scripturárum:
6 Hómines dívites in virtúte, pulchritúdinis stúdium habéntes, pacificántes in dómibus suis.
7 Omnes isti in generatiónibus gentis suæ glóriam adépti sunt, et in diébus suis habéntur in láudibus.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Tóllite iugum meum super vos, dicit Dóminus, et díscite a me, quia mitis sum et húmilis corde:
* Iugum enim meum suáve est, et onus meum leve.
℣. Et inveniétis réquiem animábus vestris.
℟. Iugum enim meum suáve est, et onus meum leve.
℣. Iube, domne, benedícere.
Benedictio. Spíritus Sancti grátia illúminet sensus et corda nostra. Amen.

Lectio 3
Sir 44:8-11
8 Qui de illis nati sunt reliquérunt nomen narrándi laudes eórum.
9 Et sunt quorum non est memória: periérunt quasi qui non fúerint: et nati sunt quasi non nati, et fílii ipsórum cum ipsis.
10 Sed illi viri misericórdiæ sunt, quorum pietátes non defuérunt.
11 Cum sémine eórum pérmanent bona:
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Hæc est vera fratérnitas, quæ numquam pótuit violári certámine: † qui, effúso sánguine secúti sunt Dóminum:
* Contemnéntes aulam régiam, pervenérunt ad regna cæléstia.
℣. Ecce quam bonum et quam iucúndum habitáre fratres in unum!
℟. Contemnéntes aulam régiam, pervenérunt ad regna cæléstia.
℣. Iube, domne, benedícere.
Benedictio. In unitáte Sancti Spíritus, benedícat nos Pater et Fílius. Amen.

Lectio 4
Sir 44:12-15
12 Hæréditas sancta nepótes eórum, et in testaméntis stetit semen eórum:
13 Et fílii eórum propter illos usque in ætérnum manent: semen eórum et glória eórum non derelinquétur.
14 Córpora ipsórum in pace sepúlta sunt, et nomen eórum vivit in generatiónem et generatiónem.
15 Sapiéntiam ipsórum narrent pópuli, et laudem eórum núntiet ecclésia.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Sancti tui, Dómine, mirábile consecúti sunt iter, serviéntes præcéptis tuis, ut inveniréntur illǽsi in aquis válidis:
* Terra appáruit árida: et in Mari Rubro via sine impediménto.
℣. Quóniam percússit petram, et fluxérunt aquæ, et torréntes inundavérunt.
℟. Terra appáruit árida: et in Mari Rubro via sine impediménto.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Terra appáruit árida: et in Mari Rubro via sine impediménto.
Nocturn II.
Ant. Dilígite * Dóminum, omnes sancti eius, † quóniam veritátem requíret Dóminus.
Psalmus 30 [7]
30:2 In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum: * in iustítia tua líbera me.
30:3 Inclína ad me aurem tuam, * accélera ut éruas me.
30:3 Esto mihi in Deum protectórem, et in domum refúgii: * ut salvum me fácias.
30:4 Quóniam fortitúdo mea, et refúgium meum es tu: * et propter nomen tuum dedúces me, et enútries me.
30:5 Edúces me de láqueo hoc, quem abscondérunt mihi: * quóniam tu es protéctor meus.
30:6 In manus tuas comméndo spíritum meum: * redemísti me, Dómine, Deus veritátis.
30:7 Odísti observántes vanitátes, * supervácue.
30:7 Ego autem in Dómino sperávi: * exsultábo, et lætábor in misericórdia tua.
30:8 Quóniam respexísti humilitátem meam, * salvásti de necessitátibus ánimam meam.
30:9 Nec conclusísti me in mánibus inimíci: * statuísti in loco spatióso pedes meos.
30:10 Miserére mei, Dómine, quóniam tríbulor: * conturbátus est in ira óculus meus, ánima mea, et venter meus:
30:11 Quóniam defécit in dolóre vita mea: * et anni mei in gemítibus.
30:11 Infirmáta est in paupertáte virtus mea: * et ossa mea conturbáta sunt.
30:12 Super omnes inimícos meos factus sum oppróbrium et vicínis meis valde: * et timor notis meis.
30:12 Qui vidébant me, foras fugérunt a me: * oblivióni datus sum, tamquam mórtuus a corde.
30:13 Factus sum tamquam vas pérditum: * quóniam audívi vituperatiónem multórum commorántium in circúitu.
30:14 In eo dum convenírent simul advérsum me, * accípere ánimam meam consiliáti sunt.
30:15 Ego autem in te sperávi, Dómine: * dixi: Deus meus es tu: in mánibus tuis sortes meæ.
30:16 Éripe me de manu inimicórum meórum, * et a persequéntibus me.
30:17 Illústra fáciem tuam super servum tuum, salvum me fac in misericórdia tua: * Dómine, non confúndar, quóniam invocávi te.
30:18 Erubéscant ímpii, et deducántur in inférnum: * muta fiant lábia dolósa.
30:19 Quæ loquúntur advérsus iustum iniquitátem: * in supérbia, et in abusióne.
30:20 Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, * quam abscondísti timéntibus te.
30:20 Perfecísti eis, qui sperant in te, * in conspéctu filiórum hóminum.
30:21 Abscóndes eos in abscóndito faciéi tuæ * a conturbatióne hóminum.
30:21 Próteges eos in tabernáculo tuo * a contradictióne linguárum.
30:22 Benedíctus Dóminus: * quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi in civitáte muníta.
30:23 Ego autem dixi in excéssu mentis meæ: * Proiéctus sum a fácie oculórum tuórum.
30:23 Ídeo exaudísti vocem oratiónis meæ, * dum clamárem ad te.
30:24 Dilígite Dóminum omnes sancti eius: * quóniam veritátem requíret Dóminus, et retríbuet abundánter faciéntibus supérbiam.
30:25 Viríliter ágite, et confortétur cor vestrum, * omnes, qui sperátis in Dómino.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Dilígite Dóminum, omnes sancti eius, † quóniam veritátem requíret Dóminus.
Ant. Lætámini in Dómino, * et exsultáte iusti, et gloriámini omnes recti corde.
Psalmus 31 [8]
31:1 Beáti quorum remíssæ sunt iniquitátes: * et quorum tecta sunt peccáta.
31:2 Beátus vir, cui non imputávit Dóminus peccátum, * nec est in spíritu eius dolus.
31:3 Quóniam tácui, inveteravérunt ossa mea, * dum clamárem tota die.
31:4 Quóniam die ac nocte graváta est super me manus tua: * convérsus sum in ærúmna mea, dum confígitur spina.
31:5 Delíctum meum cógnitum tibi feci: * et iniustítiam meam non abscóndi.
31:5 Dixi: Confitébor advérsum me iniustítiam meam Dómino: * et tu remisísti impietátem peccáti mei.
31:6 Pro hac orábit ad te omnis sanctus, * in témpore opportúno.
31:6 Verúmtamen in dilúvio aquárum multárum, * ad eum non approximábunt.
31:7 Tu es refúgium meum a tribulatióne, quæ circúmdedit me: * exsultátio mea, érue me a circumdántibus me.
31:8 Intelléctum tibi dabo, et ínstruam te in via hac, qua gradiéris: * firmábo super te óculos meos.
31:9 Nolíte fíeri sicut equus et mulus, * quibus non est intelléctus.
31:9 In camo et freno maxíllas eórum constrínge, * qui non appróximant ad te.
31:10 Multa flagélla peccatóris, * sperántem autem in Dómino misericórdia circúmdabit.
31:11 Lætámini in Dómino et exsultáte, iusti, * et gloriámini, omnes recti corde.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Lætámini in Dómino, et exsultáte iusti, et gloriámini omnes recti corde.
Ant. Timéte Dóminum * omnes Sancti eius, quóniam nihil deest timéntibus eum: ecce óculi Dómini super iustos, et aures eius ad preces eórum.
Psalmus 33 [9]
33:2 Benedícam Dóminum in omni témpore: * semper laus eius in ore meo.
33:3 In Dómino laudábitur ánima mea: * áudiant mansuéti, et læténtur.
33:4 Magnificáte Dóminum mecum: * et exaltémus nomen eius in idípsum.
33:5 Exquisívi Dóminum, et exaudívit me: * et ex ómnibus tribulatiónibus meis erípuit me.
33:6 Accédite ad eum, et illuminámini: * et fácies vestræ non confundéntur.
33:7 Iste pauper clamávit, et Dóminus exaudívit eum: * et de ómnibus tribulatiónibus eius salvávit eum.
33:8 Immíttet Ángelus Dómini in circúitu timéntium eum: * et erípiet eos.
33:9 Gustáte, et vidéte quóniam suávis est Dóminus: * beátus vir, qui sperat in eo.
33:10 Timéte Dóminum, omnes sancti eius: * quóniam non est inópia timéntibus eum.
33:11 Dívites eguérunt et esuriérunt: * inquiréntes autem Dóminum non minuéntur omni bono.
33:12 Veníte, fílii, audíte me: * timórem Dómini docébo vos.
33:13 Quis est homo qui vult vitam: * díligit dies vidére bonos?
33:14 Próhibe linguam tuam a malo: * et lábia tua ne loquántur dolum.
33:15 Divérte a malo, et fac bonum: * inquíre pacem, et perséquere eam.
33:16 Óculi Dómini super iustos: * et aures eius in preces eórum.
33:17 Vultus autem Dómini super faciéntes mala: * ut perdat de terra memóriam eórum.
33:18 Clamavérunt iusti, et Dóminus exaudívit eos: * et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
33:19 Iuxta est Dóminus iis, qui tribuláto sunt corde: * et húmiles spíritu salvábit.
33:20 Multæ tribulatiónes iustórum: * et de ómnibus his liberábit eos Dóminus.
33:21 Custódit Dóminus ómnia ossa eórum: * unum ex his non conterétur.
33:22 Mors peccatórum péssima: * et qui odérunt iustum, delínquent.
33:23 Rédimet Dóminus ánimas servórum suórum: * et non delínquent omnes qui sperant in eo.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Timéte Dóminum omnes Sancti eius, quóniam nihil deest timéntibus eum: ecce óculi Dómini super iustos, et aures eius ad preces eórum.
Ant. Dómine, spes Sanctórum * et turris fortitúdinis eórum, dedísti hereditátem timéntibus nomen tuum, et habitábunt in tabernáculo tuo in sǽcula.
Psalmus 60 [10]
60:2 Exáudi, Deus, deprecatiónem meam: * inténde oratióni meæ.
60:3 A fínibus terræ ad te clamávi: * dum anxiarétur cor meum, in petra exaltásti me.
60:4 Deduxísti me, quia factus es spes mea: * turris fortitúdinis a fácie inimíci.
60:5 Inhabitábo in tabernáculo tuo in sǽcula: * prótegar in velaménto alárum tuárum.
60:6 Quóniam tu, Deus meus, exaudísti oratiónem meam: * dedísti hereditátem timéntibus nomen tuum.
60:7 Dies super dies regis adícies: * annos eius usque in diem generatiónis et generatiónis.
60:8 Pérmanet in ætérnum in conspéctu Dei: * misericórdiam et veritátem eius quis requíret?
60:9 Sic psalmum dicam nómini tuo in sǽculum sǽculi: * ut reddam vota mea de die in diem.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Dómine, spes Sanctórum et turris fortitúdinis eórum, dedísti hereditátem timéntibus nomen tuum, et habitábunt in tabernáculo tuo in sǽcula.
Ant. Dómine, * Deus virtútum, beati omnes, qui sperant in te: † non privábis bonis eos, qui ámbulant in æquitáte: † in sǽcula sǽculorum laudábunt te.
Psalmus 83 [11]
83:2 Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum: * concupíscit, et déficit ánima mea in átria Dómini.
83:3 Cor meum, et caro mea * exsultavérunt in Deum vivum.
83:4 Étenim passer invénit sibi domum: * et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos.
83:4 Altária tua, Dómine virtútum: * Rex meus, et Deus meus.
83:5 Beáti, qui hábitant in domo tua, Dómine: * in sǽcula sæculórum laudábunt te.
83:6 Beátus vir, cuius est auxílium abs te: * ascensiónes in corde suo dispósuit, in valle lacrimárum in loco, quem pósuit.
83:8 Étenim benedictiónem dabit legislátor, ibunt de virtúte in virtútem: * vidébitur Deus deórum in Sion.
83:9 Dómine, Deus virtútum, exáudi oratiónem meam: * áuribus pércipe, Deus Iacob.
83:10 Protéctor noster, áspice, Deus: * et réspice in fáciem Christi tui:
83:11 Quia mélior est dies una in átriis tuis, * super míllia.
83:11 Elégi abiéctus esse in domo Dei mei: * magis quam habitáre in tabernáculis peccatórum.
83:12 Quia misericórdiam, et veritátem díligit Deus: * grátiam et glóriam dabit Dóminus.
83:13 Non privábit bonis eos, qui ámbulant in innocéntia: * Dómine virtútum, beátus homo, qui sperat in te.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Dómine, Deus virtútum, beati omnes, qui sperant in te: † non privábis bonis eos, qui ámbulant in æquitáte: † in sǽcula sǽculorum laudábunt te.
Ant. Qui dilígitis Dóminum, * lætámini in Dómino, et confitémini memóriæ sanctitátis eius.
Psalmus 96 [12]
96:1 Dóminus regnávit, exsúltet terra: * læténtur ínsulæ multæ.
96:2 Nubes, et calígo in circúitu eius: * iustítia, et iudícium corréctio sedis eius.
96:3 Ignis ante ípsum præcédet, * et inflammábit in circúitu inimícos eius.
96:4 Illuxérunt fúlgura eius orbi terræ: * vidit, et commóta est terra.
96:5 Montes, sicut cera fluxérunt a fácie Dómini: * a fácie Dómini omnis terra.
96:6 Annuntiavérunt cæli iustítiam eius: * et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.
96:7 Confundántur omnes, qui adórant sculptília: * et qui gloriántur in simulácris suis.
96:7 Adoráte eum, omnes Ángeli eius: * audívit, et lætáta est Sion.
96:8 Et exsultavérunt fíliæ Iudæ, * propter iudícia tua, Dómine:
96:9 Quóniam tu Dóminus Altíssimus super omnem terram: * nimis exaltátus es super omnes deos.
96:10 Qui dilígitis Dóminum, odíte malum: * custódit Dóminus ánimas sanctórum suórum, de manu peccatóris liberábit eos.
96:11 Lux orta est iusto, * et rectis corde lætítia.
96:12 Lætámini, iusti, in Dómino: * et confitémini memóriæ sanctificatiónis eius.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Qui dilígitis Dóminum, lætámini in Dómino, et confitémini memóriæ sanctitátis eius.
℣. Exsúltent iusti in conspéctu Dei.
℟. Et delecténtur in lætítia.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℟. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Ipsíus píetas et misericórdia nos ádiuvet, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat in sǽcula sæculórum. Amen.

℣. Iube, domne, benedícere.
Benedictio. Deus Pater omnípotens sit nobis propítius et clemens. Amen.

Lectio 5
Ex sancto Ioánne Damascéno
In historia beati Iosaphat, cap. 2. circa finem
Beáti isti ac ter beáti, ut qui Dei amóre flagrárunt, atque ob ipsíus caritátem ómnia pro níhilo duxérunt. Síquidem lácrimas profudérunt, diéque ac nocte in luctu versáti sunt, ut perpétuam consolatiónem adisceréntur: seípsos ultro depressérunt, ut illic in altum attolleréntur. Carnes suas fame ac siti et vigíllis confecérunt, ut illic paradísis delíciæ et exsultࢱtio Ipsos excíperent.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Sacerdótes Dei, benedícite Deum
* Sancti et húmiles corde laudáte Deum.
℣. Spíritus et ánimæ iustárum, hymnum dícite Deo nostro.
℟. Sancti et húmiles corde laudáte Deum.
℣. Iube, domne, benedícere.
Benedictio. Christus perpétuæ det nobis gáudia vitæ. Amen.

Lectio 6
Spíritus Sancti tabernáculum per cordis puritátem exstitérunt, quemádmodum scriptum est: Inhabitábo in ipsis et inambulábo. Seípsis mundo crucifixérunt, ut ad Christi déxteram starent: lumbos suos in veritáte succinxérunt, atque in promptu semper lámpades habuérunt, immortális Sponsi advéntum expectántes. Nam, cum mentis óculis prǽditi essent, hórrendum illum diem semper prospiciébant, atque tum futurórum bonórum, tum futurórum bonórum, tum futúri supplícii contemplatiónem ita in corde defíxam gerébant, ut ab ipsa nunquam divelleréntur. Atque hic laboráre studuérunt, ut sempitérnæ glóriæ cómpotes essent: perturbatiónum expértes, non secus atque Angeli fuérunt, ac nunc cum illis, quorum vitam imitáti sunt, choréas agunt.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Isti sunt viri sancti, quos elégit Dóminus in caritáte non ficta, et dedit illis glóriam sempitérnam:
* Quorum doctrína fulget Ecclésia, ut sole luna.
℣. Sancti per fidem vicérunt regna: operáti sunt iustítiam.
℟. Quorum doctrína fulget Ecclésia, ut sole luna.
℣. Iube, domne, benedícere.
Benedictio. Ignem sui amóris accéndat Deus in córdibus nostris. Amen.

Lectio 7
Beáti illi ac ter beáti, quóniam firmis mentis óculis præséntium rerum vanitátem, atque humánæ prosperitátis incertitúdinem et inconstántiam perspexérunt, eáque reíecta, sempitérna bona sibi ipsis condidérunt, ac vitam eam, quæ nunquam óccidit, nec morte interrúmpitur, arripuérunt.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Tamquam aurum in fornáce probávit eléctos Dóminus, et quasi holocáusti hóstiam accépit illos: et in témpore erit respéctus illórum:
* Quóniam donum et pax est eléctis Dei.
℣. Qui confídunt in illum, intélligent veritátem, et fidéles in dilectióne acquiéscent illi.
℟. Quóniam donum et pax est eléctis Dei.
℣. Iube, domne, benedícere.
Benedictio. A cunctis vítiis et peccátis absólvat nos virtus sanctæ Trinitátis. Amen.

Lectio 8
Hos ígitiur admirándos et sanctos viros nos quoque indígni ac despicábiles imitári studémus. Verum eórum vitæ cæléstis fastígium mínime asséqimur, sed pro infirmitátis nostræ ac míseræ facultátis módulo eórum vitam exprímus; atque ipsórum hábitum gérimus, étiam sui ópera non assequámur. Etenim, divínam hanc professiónem, peccátum propulsáre, atque incorruptiónis per divínum baptísma nobis concéssæ sóciam et opitulatrícem esse, perspéctum habémus.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Propter testaméntum Dómini, et leges patérnas, Sancti Dei perstitérunt in amóre fraternitátis:
* Quia unus fuit semper spíritus in eis, et una fides.
℣. Ecce quam bonum et quam iucúndum habitáre fratres in unum.
℟. Quia unus fuit semper spíritus in eis, et una fides.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Quia unus fuit semper spíritus in eis, et una fides.
Nocturn III.
Ant. Laudem dícite * Deo nostro omnes Sancti eius: et qui timétis eum pusílli et magni: † quóniam regnávit Dóminus Deus noster omnípotens. † Gaudeámus, et exsultémus: et demus glóriam ei.
Canticum Sapientiæ [13]
Sap 3:1-6
3:1 Iustorum autem animæ in manu Dei sunt, * et non tangent illos tormentum mortis.
3:2 Visi sunt oculis insipientium mori, * et æstimata est afflictio exitus illorum,
3:3 Et quod a nobis est iter exterminium; * illi autem sunt in pace:
3:4 Etsi coram hominibus tormenta passi sunt, * spes illorum immortalitate plena est.
3:5 In paucis vexati sunt, in multis bene disponentur, * quoniam Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se.
3:6 Tamquam aurum in fornace probavit illos, † et quasi holocausti hostiam accepit illos, * et in tempore erit respectus illorum.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Canticum Sapientiæ [14]
Sap 3:7-9
3:7 Fulgébunt iusti, * et tamquam scintíllæ in arundinéto discúrrent.
3:8 Iudicábunt natiónes, et dominabúntur pópulis, * et regnábit Dóminus illórum in perpétuum.
3:9 Qui confídunt in illo, intélligent veritátem, * et fidéles in dilectióne acquiéscent illi:
3:9 Quóniam donum * et pax est eléctis eius.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Canticum Sapientiæ [15]
Sap 10:17-21
10:17 Réddidit Deus iustis mercédem labórum suórum, * et dedúxit illos in via mirábili:
10:17 Et fuit illis in velaménto diéi, * et in luce stellárum per noctem;
10:18 Tránstulit illos per mare Rubrum, * et transvéxit illos per aquam nímiam.
10:19 Inimícos autem illórum demérsit in mare, * et ab altitúdine inferórum edúxit illos.
10:20 Ideo iusti tulérunt spólia impiórum, * et decantavérunt, Dómine, nomen sanctum tuum,
10:21 Et victrícem manum tuam laudavérunt páriter: † quóniam sapiéntia apéruit os mutórum, * et línguas infántium fecit disértas.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Laudem dícite Deo nostro omnes Sancti eius: et qui timétis eum pusílli et magni: † quóniam regnávit Dóminus Deus noster omnípotens. † Gaudeámus, et exsultémus: et demus glóriam ei.
℣. Iusti autem in perpétuum vivent.
℟. Et apud Dóminum est merces eórum.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℟. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. A vínculis peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus. Amen.

℣. Iube, domne, benedícere.
Benedictio. Evangélica léctio sit nobis salus et protéctio. Amen.

Lectio 9
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 19:27-29
In illo témpore: Dixit Petrus ad Iesum: Ecce nos relíquimus ómnia, et secúti sumus te: quid ergo erit nobis? Et réliqua.

Homilía sancti Bernárdi Abbátis
De Sermone sancti Bernardi Abbatis
Modo útique, fratres, audístis in Evangélio promitténtem Dóminum et dic éntem discípulis: Sedébitis super sedes, iudicántes duódecim tribus Israël. Ecce quies sessiónis et honor iudícii. Nam et ipse Dóminus ad hæc nóluit perveníre, nisi per humilitátem et labórem. Unde et morte turpíssima condemnátus est, interrogátus torméntis, et oppróbriis saturátus: útique ut inimícus induátur confusióne, ipse páriter et omnes, qui imitántur eum, et prætergrediúntur viam. Ipse est, o iníque, ipse est, qui sessúrus est in sede maiestátis suæ símilis Altíssimo, et coaltíssimus ei. Hoc útique cogitavérunt Angeli sancti, qui, cadénte malígno, apostasíæ illíus non consensérunt, nobis relinquéntes exémplum, ut, quemádmodum ipsi elegérunt ministráre, sic et nos faciámus.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Abstérget Deus omnem lácrimam ab óculis Sanctórum: et iam non erit ámplius neque luctus, neque clamor, sed nec ullus dolor:
* Quóniam prióra transiérunt.
℣. Non esúrient, neque sítient ámplius, neque cadet super illos sol, neque ullus æstus.
℟. Quóniam prióra transiérunt.
℣. Iube, domne, benedícere.
Benedictio. Ille nos benedícat, qui sine fine vivit et regnat. Amen.

Lectio 10
Qui enim labórem fúgiunt et honórem captant, illum se nóverint imitári, qui sessiónem altitudinémque quæsívit: et si non satis terret eos illíus culpa, térreat vel vindícta. Ad hæc vitánda prudéntiam nobis reliquérunt Sancti Dei, qui profécto sedébunt; ipsi, inquam, vermículi terræ iudicántes sedébunt. Nescítis, ait Apóstolus, quia et Angelos iudicábimus? Ipsi útique, qui ibant et flebant, mitténtes sémina sua, veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípuolos suos. Qui seminavérunt labórem et vilitátem, metent honórem páriter et quiétem. Pro confusiónem enim sua dúplici et lábore, in terra sua duplícia possidébunt. Unde et dicébat quidam: Vide humilitátem meam et labórem meum.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Sancti mei, qui in carne pósiti, certámen habuístis:
* Mercédem labóris ego reddam vobis.
℣. Veníte benedícti Patris mei, percípite regnum.
℟. Mercédem labóris ego reddam vobis.
℣. Iube, domne, benedícere.
Benedictio. Divínum auxílium máneat semper nobíscum. Amen.

Lectio 11
Non solum autem ipsa vita, sed et promíssio vitæ ætérnæ et expectátio iustórum, lætítia est, et tanta lætítia, ut omne, quod concupíscitur, ei non váleat comparári. Hanc quoque prudéntiam nobis Apóstoli sancti seminavérunt, quando, recedéntibus his, qui sapiéntiam huius mundi sequebántur, quæ stultítia est apud Deum, et prudéntiam carnis, quæ mortem operátur et inimíca est Deo; ipsi Dóminuo adhæsérunt. Mártyres vero maniféstum est fortitúdinem seminásse. Porro Confessóres sectáti sunt iustítiam in omni vita sua. Hoc enim ínterest inter Mártyres et Confessóres, quod inter Petrum simul ómnia relinquéntem, et Abraham substántiam mundi in bonos usus expendéntem: sic enim illi consummáti in brevi explevérunt témpora multa; isti vero longa et multímoda traxére martýria. Vírgines sanctæ planum est, quia temperántiam seminavérunt, quæ sic libídinem calcavérunt.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Sint lumbi vestri præcíncti, et lucérnæ ardéntes in mánibus vestris:
* Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.
℣. Vigiláte ergo, quia nescítis qua hora Dóminus vester ventúrus sit.
℟. Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.
℣. Iube, domne, benedícere.
Benedictio. Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum. Amen.

Lectio 12
Hac doctrína nos étiam ínstruit noster cæléstis pater, dux, magíster et légifer Benedíctus, et dírigit gressus nostros in viam pacis. Porro vitæ iustítia omníno róborat et ánimat nos, ut tanto magis accendámur ad agénda quæ dócuit, quanto certi sumus eum non ália docuísse quam fécerit. Sermo quidem vivus et éfficax, exemplum óperis est, plúrimum fáciens suadíbile quod dícitur, dum monstrat factíbile quod suadétur. In hunc ergo modum sánctitas confórtat, pietátis infórmat, iustítia confírmat. Quantæ enim pietátis fuit, quod non solum præséntibus prófuit, sed et pro futúris sollícitus fuit? Pascit vita, pascit doctrína, pascit intercéssione. Per quam incessánter adiúti, fructificáte et vos, caríssimi, quóniam in hoc pósiti estis, ut eátis et fructum afferátis. Imitémur et hunc; quóniam ad hoc venit, ut formam nbis tráderet, et viam demonstráret.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Córpora Sanctórum in pace sepúlta sunt,
* Et nómina eórum vivent in generatiónem et generatiónem.
℣. Sapiéntiam Sanctórum narrent pópuli, † et laudem eórum pronúntiet Ecclésia.
℟. Et nómina eórum vivent in generatiónem et generatiónem.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Et nómina eórum vivent in generatiónem et generatiónem.


Te Deum
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:

(Fit reverentia) Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ maiestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.

Fit reverentia
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.

Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Iudex créderis * esse ventúrus.

Sequens versus dicitur flexis genibus
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.

Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.

Fit reverentia, secundum consuetudinem
Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.

Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.
Sequéntia +︎ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 19:27-29
℟. Glória tibi, Dómine.
In illo témpore: Dixit Petrus ad Iesum: Ecce, nos relíquimus ómnia, et secúti sumus te: quid ergo erit nobis? Iesus autem dixit illis: Amen, dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratióne, cum séderit Fílius hóminis in sede maiestátis suæ, sedébitis et vos super sedes duódecim, iudicántes duódecim tribus Israël. Et omnis, qui relíquerit domum, vel fratres, aut soróres, aut patrem, aut matrem, aut uxórem, aut fílios, aut agros, propter nomen meum, céntuplum accípiet, et vitam ætérnam possidébit.
℟. Amen

Te decet laus, te decet hymnus: tibi glória Deo Patri, et Fílio, cum Spíritu Sancto in sǽcula sæculórum. Amen.
Oratio {ex Proprio Sanctorum}
Orémus.
Concéde, quǽsumus omnípotens Deus, ut ad meliórem vitam sanctórum Monachórum exémplua non próvocent: † quátenus, quorum solémnia ágimus, * étiam actus imitémur.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
℟. Amen.

Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.
Conclusio
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
℣. Benedicámus Dómino.
℟. Deo grátias.
℣. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
℟. Amen.

Matutinum    Laudes
Prima    Tertia    Sexta    Nona
Vesperae    Completorium
Omnes    Plures    Appendix

Options    Sancta Missa    Ordo

Versions
Tridentine - 1570
Tridentine - 1888
Tridentine - 1906
Divino Afflatu - 1954
Reduced - 1955
Rubrics 1960 - 1960
Rubrics 1960 - 2020 USA
Monastic - 1963
Ordo Praedicatorum - 1962
Language 2
Latin
Dansk
Deutsch
English
Español
Français
Italiano
Magyar
Polski
Português
Latin-Bea
Polski-Newer
Votives
Hodie
Apostolorum
Evangelistarum
Unius Martyris
Plurimorum Martyrum
Confessoris Pontificis
Doctorum Pontificium
Confessoris non Pontificis
Doctoris non Pontificis
Unam Virginum
Plures Virgines
Non Virginum Martyrum
Non Virginum non Martyrum
Dedicationis Ecclesiae
Officium defunctorum
Beata Maria in Sabbato
Beatae Mariae Virginis
Officium parvum Beatae Mariae Virginis

Versions      Credits      Download      Rubrics      Technical      Help